Latin
LIBER
Bacon, Instauratio magna 161
Unproofread scanNot analysed yet
VII. C Imilitèr, Inquisitio &Inuentio latentis ScheSmatismi in Corporibus, res noua est; non minùs, quàm Inuentio latentis processus &Formae. Versamur enim planè adhuc in atrijs Naturae, neque ad interiora paramus aditum. At nemo corpus datum nouâ Naturâ dotare, vel in nouum corpus foelicitèr &apposite transmutare potest, nisi Corporis alterandi aut transformandi bonam habuerit notitiam. In modos enim vanos incurret, aut saltèm difficiles, &peruersos, nec pro corporis naturâ, in quod operatur. Itaque ad hoc etiam via planè est aperienda &mumenda. Atque in Anatomiâ Corporum Organicorum (qualia sunt hominis, &animalium) opera sanè rectè &vtilitèr insumitur, &videtur res subtilis, &scrutinium Naturae bonum. At hoc genus Anatomiae spectabile est, &sensui subiectum, &in corporibus tantùm organicis locum habet. Verùm hoc ipsum obuium quiddam Tia II. quiddam est, &in promptu situm, prae Anatomiâ verà Schematismi latentis in corporibus, quae habentur pro similaribus; praesertim in rebus specificatis, &earum partibus, vt ferri, lapidis: &partibus similaribus, plantae, animalis, veluti radicis, folij, floris, carnis, sanguinis, oßis, &c.