Latin
LIBER
Bacon, Instauratio magna 162
Unproofread scanNot analysed yet
At etiam in hoc genere non prorsùs cessauit industria humana; hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes, &alios solutionum modos, vt dißsimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat. Quod etiam ex vsu est, &facit ad id quod quaerimus; licèt saepiùs res fallax sit; quia complures Naturae separationi imputantur &attribuuntur, ac si priùs substitissent in composito, quas reuerà ignis &calor &alij modi apertionum de nouo indunt, &superinducunt. Sed &haec quoque parua pars est operis, ad inueniendum Schematismum verum in composito; qui Schematismus res est longè subtilior, &accuratior, &ab operibus ignis potiùs confunditur, quàm eruitur &elucescit. taque facienda est corporum separatio &solutio; non per ignem certè, sed per rationem &Inductionem veram, cum Experimentis auxiliaribus; &per comparationem ad alia corpora, &reductionem ad Naturas simplices, &earum formas, quae in composito conueniunt &complicantur; &transeundum planè à Vulcano ad Mineruam, si in animo sit veras corporum texturas &Schematismos (vndè omnis occulta, atque (vt vocant) specifica proprietas &virtus in rebus pendet; vndè etiam omnis potentis alterationis &transformationis norma educitur) in lucem protrahere.