Latin
LIBER
Bacon, Instauratio magna 164
Unproofread scanNot analysed yet
In rebus enim quae per numeros transiguntur, tàm facilè quis posuerit, aut cogitauerit Millenarium, quàm vnum; aut millesimam partem vnius, quàm vnum integrum. IX. TX duobus generibus Axiomatum, quae superiùs poEsita sunt, oritur vera diuisio Philosophiae, &scientiarum; translatis vocabulis receptis (quae ad indicationem rei proximè accedunt) ad sensum nostrum. Videlicèt, vt Inquisitio Formarum, quae sunt (ratione certè, &suâ lege) aeternae &immobiles, &constituat Metaphysicam; Inquisitio verò Efficientis, &Materię, &latentis processùs, &latentis Schematismi (quae omnia cursum Naturae communem &ordinarium, non leges fundamentales &aeternas respiciunt) constituat Physicam; atque his subordinentur similiter Practicae duae; Physicae Mechanica; Metaphysicę (perpurgato nomine) Magia, propter latas eius vias, &maius imperium in Naturam. Posito OOsito itaque doctrinae scopo, pergendum ad praecepAta; idque ordine minimè peruerso, aut perturbato.