Latin
LIBER
Bacon, Instauratio magna 165
Unproofread scanNot analysed yet
Atque indicia de Interpretatione Naturae complectuntur partes in genere duas, primam, de educendis aut excitandis Axiomatibus ab Experientiâ; secundam, de deducendis aut deriuandis Experimentis nouis ab Axiomatibus. Prior autem trifariam diuiditur; in tres nempè Ministrationes; Ministrationem ad sensum. Ministrationem ad Memoriam; &Ministrationem ad Mentem, siue Rationem. Primò enim paranda est Historia Naturalis, &Experimentalis, sufficiens &bona; quod fundamentum rei est: Neque enim fingendum, aut excogitandum, sed inueniendum, quid Natura faciat, aut ferat. Historia verò Naturalis &Experimentalis tam varia est &sparsa, vt Intellectum confundat &disgreget nisi sistatur &compareat ordine idoneo. Itaque formandae sunt Tabulae, &Coordinationes Instantiarum, tali modo &instructione, vt in eas agere poßit Intellectus. Id quoque licèt fiat; tamen Intellectus sibi permissus, &spontè mouens, incompetens est, &inhabilis ad opificium Axiomatum, nisi regatur, &muniatur. Itaque tertio, adhibenda est Inductio legitima, &vera, quae ipsa clauis est Interpretationis. Incipiendum autem est à Fine, &retrò pergendum ad reliqua. InquiXI.