Latin
LIBER
Bacon, Instauratio magna 168-2
Unproofread scanNot analysed yet
*Ecundò, facienda est Comparentia ad IntelleSctum Instantiarum, quae Naturâ datâ priuantur: quia Forma (vt dictum est) non minùs abesse debet, vbi Natura data abest; quàm adesse, vbi adest. Hoc verò infinitum esset in omnibus. Itaque subiungenda sunt Negatiua Affirmatiuis, &Priuationes inspiciendae tantùm in illis Subiectis, quae sunt maximè cognata illis alteris, in quibus Natura data inest &comparet. Hanc Tabulam declinationis, siue Absentiae in proximo, appellare consueuimus. Instantiae in proximo, quae priuantur naturâ Calidi.