Latin
LIBER
Bacon, Instauratio magna 169
Unproofread scanNot analysed yet
Lunae &Stellarum, &Cometarum radij non inAd Instan ueniuntur Calidi ad tactum: quinetiam obseruari solent tiam JamA acerrima frigora in Plenilunijs. At Stellae fixae Ma- firmatiuam iores, quando Sol eas subit, aut ijs approximatur, existi- Instantia 1 Negat uavel Subiunctiua mantur feruores Solis augere &intendere; vt fit cum Sol sistitur in Leone, &Diebus Canicularibus. Radij Solis in Media (quam vocant) Regione Ad 2. Aeris non calefaciunt; cuius ratio vulgò non malè redditur; quia Regio illa nec satis appropinquat ad Corpus Solis vndè radij emanant, nec etiam ad Terram vndè reflectuntur. Atque hoc liquet ex fastigijs Montium, (nisi sint praealti) vbi niues perpetuò durant. Sed contrà notatum est à nonnullis, quòd in cacumine Picûs de Tenariph, atque etiam in Andis Peruuiae, ipsa fastigia Montium niue destituta sint; niuibus iacentibus tantùm inferiùs in ascensu. Atque insupèr Aër in illis ipsis Verticibus Montium deprehenditur HE LP RIS.