Latin
FRANCISCVS VERVLAM
Bacon, Instauratio magna 17
Unproofread scanNot analysed yet
Nos autem si quâ in re, vel malè credidimus, vel obdormiuimus, &minùs attendimus, vel defecimus in viâ, &inquisitionem abrupimus. nihilominùs iis modis, res nudas &apertas exhibemus, vt errores nostri, antequàm Scientiae massam altiùs inficiant, notari &separari poßint: atque etiàm vt facilis &expedita sit laborum nostrorum continuatio. Atque hoc modo, inter Empiricam &Rationalem facultatem (quarum morosa &inauspicata diuortia, &repudia, omnia in humanâ familiâ turbauere) coniugium verum &legitimum, in perpetuùm, nos firmasse existimamus. Quamobrem, quùm haec arbitrij nostri non sint; in principio Operis, ad Deum Patrem, Deum Verbum, Deum Spiritum, preces fundimus humillimas, &ardentißimas, vt humani generis aerumnarum memores, &peregrinationis istius vitae, in quâ dies paucos &malos terimus: nouis suis Eleemosynis, per manus nostras, familiam humanam dotare dignentur. Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana diuinis officiant; néue ex reseratione viarum sensus, &accensione maiore luminis naturalis, aliquid incredulitatis &noctis, animis nostris, erga Diuina mysteria oboriatur: sed potiùs, vt ab intellectu puro, à phantasiis &vanitate repurgato, &diuinis oraculis nihilominùs subdito, &prorsus dedititio, fidei dentur, quae fidei sunt.