Latin
FRANCISCVS VERVLAM
Bacon, Instauratio magna 18
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò, vt Scientiae veneno à serpente infuso, quo animus humanus tumet &inflatur, deposito, nec altum sapiamus, nec vltra sobrium, sed veritatem in charitate colamus. Peractis autem votis, ad homines conuersi, quaedam &salutaria monemus, &aequa postulamus, Monemus primùm (quod etiam precati sumus) vt homines sensum in officio, quoad Diuina, contineant. Sensus enim (instar Solis) Globi terrestris faciem aperit, coelestis claudit, &obsignat. Rursus, ne huiusce mali fugâ, in contrarium peccent; quod certè fiet, si naturae Inquisitionem vlla ex parte veluti Interdicto, separatam putant. Neque enim pura illa &immaculata Scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit. Sed ambitiosa illa &Imperatiua Scientiae Moralis, de Bono &Malo diiudicantis, cupiditas, ad hoc vt Homo a Deo deficeret, &sibi ipsi leges daret, ea demùm ratio atque modus tentationis fuit. De Scientiis autem quae Naturam contemplantur, Sanctus ille Philosophus pronuntiat, Gloriam Dei esse celare rem; gloriam Regis autem rem inuenire: non aliter, ac si Diuina Natura, innocenti &beneuolo puerorum ludo delectaretur, qui ideò se abscondunt vt inueniantur; atque animam humanam sibi collusorem in hoc ludo, pro suâ in homines indulgentiâ, &bonitate cooptauerit. Postremò omnes in vniuersum monitos volumus, vt Scientiae veros fines cogitent; nec eam aut animi causâ petant, aut ad contentionem, aut vt alios despiciant, aut ad commodum aut ad famam, aut ad potentiam, aut huiusmodi inferiora, sed ad meritum, &vsus vitae, eamque in Charitate perficiant, ®ant.