Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 171
Unproofread scanNot analysed yet
Atque etiam hodiè ascendentes ad verticem Picûs de Tenariph, eò vadunt noctù &non interdiu; &paulò post ortum Solis monentur &excitantur a Ducibus suis, vt festinent descendere, propter periculum (vt videtur) à tenuitate Aëris, ne soluat spiritus &suffocet. Reflexio radiorum Solis, in Regionibus propè Circulos Polares, admodùm debilis &inefficax inuenitur in Calore: adeò vt Belgae, qui hybernárunt in nouâ Zemblâ, cùm expectarent nauis suae liberationem &deobstructionem à glaciali mole (quae eam obsederat) per initia mensis Iulij spe suâ frustrati sint, &coacti scaphae se committere. Itaque radij Solis directi videntur parùm poße, etiam super terram planam, nec reflexi etiam, nisi multiplicentur &vniantur; quòd sit, cùm Sol magis vergit ad perpendiculum; quia tum incidentia radiorum facit angulos acutiores; vt lineae radiorum sint magis in propinquo: vbi contrà in magnis obliquitatibus Solis, anguli sint valde obtusi, &proinde lineae radiorum magis distantes.