Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 172
Unproofread scanNot analysed yet
Sed interim notandum est, multas esse posse operationes radiorum Solis, atque etiam ex naturâ Calidi, quae non sunt proportionatae ad tactum nostrum: adeò vt respectu nostri non operentur vsque ad calefactionem, sed respectu aliorum nonnullorum corporum exequantur opera Calidi. Fiat huiusmodi Experimentum. Accipiatur speculum fabricatum, contrà ac fit in speculis Comburentibus; &interponatur inter manum &radios Solis; &fiat obseruatio, vtrùm minuat calorem Solis, quemadmodùm speculum Comburens eundem auget &intendit. Manifestum est enim quoad radios Opticos prout fabricatur speculum in densitate inaequali respectu Medij &Laterum, ita apparere simulachra magis diffusa, aut magis contracta. Itaque idem videndum in Calore. Fiat Experimentum diligentèr, vtrùm per Specula Comburentia fortißima &optimè fabricata, radij Lunae poßint excipi &colligi in aliquem vel minimum gradum teporis. Is verò gradus teporis, si fortaßè nimis subtilis &debilis fuerit, vt ad tactum percipi &deprehendi non poßit: confugiendum erit ad Vitra illa quae indicant constitutionem Aëris calidam aut frigidam; ita vt radij Lunae per Speculum Comburens incidant, &taciantur in summitatem Vitri huiusmodi; atque tum notetur, si fiat depreßio aquae per teporem.