Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 174
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis flamma perpetuò est calida magis aut minùs; neque omninò subiungitur Negatiua: Et tamen referunt Ignem Fatuum, (quem vocant) qui etiam aliquandò impingitur in parietem, non multùm habere caloris: fortaßè instar flammae spiritus vini, quae elemens &lenis est. Sed adhuc lenior videtur ea fiamma; quae in nonnullis Historijs sidis &grauibus inuenitùr apparuisse circa capita &comas Puerorum &Viroinum; quae nullo modo comas adurebat, sed mollitè circum eas trepidabat. Atque certißimum esti circà Equum in itinere sudantem, noctù &suda tempestate apparuisse quandoque Coruscationem quandam absque manifesto calore. Atque paucis abhinc annis, notißimum est, &pro miraculo quasi habitum, Gremiale cuiusdam Puellae paulò motum aut fricatum coruscásse: quod fortaße factum est ob alumen aut sales, quibus gremiale tinctum erat, paulò craßiùs haerentiâ& incrustata, &ex fricatione fracta. Atque vertißimum est Saccharum omne, siue Conditum (vt vocant) siue simplex, modò sit durius, in tenebris fractum aut cultello scalptum coruscare. Similitèr Aqua Marina &salsa, noctù interdùm inuenitur remis fortitèr percußa coruscare. Atque etiam in tempestatibus Spuma Maris fortitèr agitata noctu coruscat; quàm Coruscationem Hispani pulmonem Marinum vocant. De illa Flammâ autem, quam Antiqui nautae vocabant Castorem &Pollucem, &moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat, non satis quaesitum est. Omne Ignitum ita vt vertatur in ruborem igneum, etiam sine flammâ perpetuò Calidum est; neque huic Affirmatiuae subiungitur Negatiua: sed quod in proximo est, videtur esse Lignum putre; quod splendet noctù, neque tamen deprehenditur calidum: &squamae Piscium putrescentes, quae etiam splendent noctu, nec inueniuntur ad tactum calidae; neque etiam corpus Cicindelae, aut Muscae (quam vocant Luciolam) calidum ad tactum deprehenditur.