Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 173
Unproofread scanNot analysed yet
Practicetur etiam Vitrum Comburens super Calidum, quod non sit radiosum aut luminosum: vt Ferri, &Lapidis calefacti, sed non igniti; aut Aquae feruentis, aut similium: ¬etur, vtrùm fiat augmentum &intentio Calidi, vt in radijs Solis. Practicetur etiam Speculum Comburens in flammâ communi. Cometarum (si &illos numerare inter Meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licèt siccitates saepiùs inde sequi notatae sint. Quinetiam Trabes, &Columnae Lucidae, &Chasmata, &similia, apparent saepiùs temporibus hybernis, quàm aestiuis: &maximè per intensißima frigora, sed coniuncta cum siccitatibus. Fulmina tamen &Coruscationes &Tonitrua rarò eueniunt hyeme, sed sub tempus magnorum feruorum. At Stellae (quas vocant) Cadentes, existimantur vulgò magis constare ex viscosa aliquâ materiâ splendidà &accensâ, quàm esse naturae igneae fortioris. Sed de hoc inquiratur vlteriùs. Sunt quaedam Coruscationes, quae praebent Lumen, sed non vrunt: Eae verò semper fiunt sine Tonitru. Eructationes &eruptiones Flammarum inueniuntur non minùs in Regionibus frigidis quàm calidis; vt in Islandiâ &Groenlandiâ: quemadmodum &Arbores per regiones frigidas magis sunt quandóque inflammabiles, &magis piceae ac resinosae, quam per regiones calidas; vt fit in Abiete, Pinu, &reliquis: Verùm in quali situ &naturâ Soli huiusmodi eruptiones fieri soleant, vt possimus Affirmatiuae subiungere Negatiuam, non satis quaesitum est.