Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 177
Unproofread scanNot analysed yet
Fiat itaque Experimentum per ollam figularem multiplici corio obductam ad muniendam ipsam ab Aëre extraneo, factâ morâ per tres aut quatuor dies in vase benè occluso: deprehensio autem sit post apertionem vasis, vel per manum, vel per vitrum graduum ordine applicatum. Subest similitèr dubitatio, vtrùm tepor in lanâ, &pellibus, &plumis, &huiusmodi, fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenùs excernuntur ab animalibus; aut etiam ob pinguedinem quandam &oleositatem, quae sit naturae congruae cum tepore; vel planè ob conclusionem &fractionem Aeris, vt in articulo praecedente dictum est. Videtur enim omnis Aër abscissus à continuitate Aëris forinseci, habere nonnihil teporis. Itaque fiat Experimentum in fibrosis, quae fiunt ex lino; non ex lanâ, aut plumis, aut serico, quae excernuntur ab animatis. Notandum est etiam, omnes pulueres (vbi manifestò includitur Aer) minùs esse frigidos, quam corpora integra ipsorum: quemadmodum etiam existimamus omnem spumam (vtpote quae aërem contineat) minùs esse frigidam, quam liquorem ipsum. Huic non subiungitur Negatiua. Nihil enim reperitur apud nos siue Tangibile, siue Spiritale, quod admotum igni non excipiat calorem. In eo tamen differunt, quòd alia excipiant calorem citiùs, vt Aër Oleum, &Aqua; alia tardiùs, vt Lapis &Metalla. Verùm hoc pertinet ad Tabulam Graduum. Huic Instantiae non subiungitur Negatiua alia, quam vt benè notetur; Non excitari scintillas ex silice &chalybe, aut alià aliqua substantiâ durâ, nisi vbi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantiâ Lapidis vel Metalli: neque Aërem attritum vnquam per se generare scintillas, vt vulgò putant: Quin &ipsae illae scintillae ex pondere corporis igniti magis vergunt deorsùm quàm sursùm, &in extinctione redeunt in quandam fuliginem corpoream.