Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 178
Unproofread scanNot analysed yet
Existimamus huic Instantiae non subiungi Negatiuam. Nullum enim inuenitur apud nos corpus tangibile, quod non ex attritione manifestò calescat; adeò vt Veteres somniarent non inesse Coelestibus aliam viam aut virtutem calefaciendi, nisi ex attritione Aëris per rotationem rapidam &incitatam. Verùm in hoc genere vlteriùs inquirendum est, vtrùm corpora quae emittuntur ex Machinis (qualia sunt pilae ex Tormencis) non ex ipsa percussione contrahant aliquem gradum caloris; adeò vt postquàm deciderint, inueniantur nonnihil calida. At Aer motus magis infrigidat quàm calefacit; vt in Ventis, &Follibus, &flatu oris contracti. Verùm huiusmodi motus non est tam rapidus vt excitet calorem; &fit secundùm totum, non per particulas: vt mirum non sit, si non generet calorem. Circa hanc Instantiam facienda est inquisitio diligentior. Videntur enim Herbae &Vegetabilia viridia &humida aliquid habere in se occulti caloris. Ille verò calor tam tenuis est, vt in singulis non percipiatur ad tactum: Verùm postquàm illa adunata sint &conclusa, vt spiritus ipsorum non expiret in aerem, sed se inuicèm foueat; tum verò oritur calor manifestus, &nonnunquàm flamma in materiâ congruâ.