Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 183
Unproofread scanNot analysed yet
Aquae autem calidae in Balneis videntur calefieri per accidens, siue per flammam, aut ignem subterraneum, qualis ex Aetnâ, &montibus alijs compluribus euomitur; siue ex conflictu corporum, quemadmodùm Calor fit in ferri &stanni dissolutionibus. Itaque gradus Caloris in Inanimatis, quatenùs ad tactum humanum, nullus est; veruntamen illa Gradu Frigoris differunt; non enim aequè frigidum est lignum, ac metallum. Sed hoc pertinet ad Tabulam graduum in Frigido. Attamen quoad potentiales Calores &praeparationes ad flammam, complura inueniuntur inanimata admodùm disposita, vt Sulphur. Naphtha, Petrelaeum. Quae anteà incaluerunt, vt fimus equinus ex animali, aut calx, aut fortaßè cinis aut fuligo ex Igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris retinent. Itaque fiunt quaedam distillationes &separationes corporum, per sepulturam in fimo equino; atque excitatur calor in calce, per aspersionem aquae; vt iam dictum est. Fnter Inter Vegetabilia non inuenitur aliqua Planta, siue pars Plantae (veluti lachryma, aut medulla) quae sit ad tactum humanum calida.