Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 182
Unproofread scanNot analysed yet
Ertiò facienda est Comparentia ad IntelleIctum Instantiarum in quibus Natura, de quâ sit Inquisitio, inest secundùm magis &minùs; siue factâ comparatione incrementi &decrementi in eodem subiecto, siue factâ comparatione ad inuicem in subiectis diuersis. Cùm enim Forma rei sit ipsißima Res; neque differat Res à Formâ, alitèr quam differunt Apparens &Existens, aut Exterius &Interius aut in ordine ad Hominem &in Ordine ad Vniuersum; omninò sequitur, vt non recipiatur aliqua Natura pro verâ Formâ, nisi perpetuò decrescat quando Natura ipsa decrescit, &similitèr perpetuò augeatur quando Natura ipsa augetur. Hanc itaque Tabulam, Tabulam Graduum siue Tabulam Comparatiuae appellare consueuimus. Tabula Graduum, siue Comparatiuae in Calido. Rimò itaque dicemus de ijs quae nullum prorsus Egradum Caloris habent ad tactum; sed videntur habere potentialem tantùm quendam calorem, site dispositionem &praeparationem ad calidum. Posteà demùm descendemus ad ea, quae sunt actu, sine ad tactum Calida, eorumque fortitudines &Gradus. In corporibus solidis &tangibilibus non inuenitur aliquid, quod in Naturâ suâ Calidum sit originaliter. Non enim lapis aliquis, non metallum, non sulphur, non foßile aliquod, non lignum, non aqua, non cadauer animalis, inueniuntur Calida.