Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 185
Unproofread scanNot analysed yet
Nam nec ea ipsa quae putrefacta soluuntur in animalcula, vt Caro, Caseus, ad tactum percipiuntur Calida; neque lignum putre, quod noctù splendet, deprehenditur ad tactum Calidum. Calor autem in putridis quandoquè se prodit per odores tetros &fortes. Primus itaque Caloris gradus, ex ijs quae ad tactum humanum percipiuntur Calida, videtur esse Calor animalium, qui benè magnam habet graduum latitudinem; Nam insimus gradus (vt in insectis) vix ad tactum deprenditur. Summus autem gradus vix attingit ad gradum Caloris radiorum Solis in regionibus &temporibus maximè feruentibus; neque ita acris est, quin tolerari possit à manu. Et tamen referunt de Constantio, aliisque nonnullis, qui Constitutionis &habitus Corporis admodùm sicci fuerunt, quòd acutißimis febribus correpti, ita incaluerint, vt manum admotam aliquantulùm vrere visi sint. Animalia, ex Motu& exercitatione, ex vino &epulis, ex venere ex febribus ardentibus, &ex dolore, augentur Calore. Animalia in acceßibus febrium intermittentium, à principio, frigore &horrore corripiuntur: sed paulò post maiorem in modum incalescunt; quod etiam faciunt a principio in Causonibus, &febribus pestilentialibus.