Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 186
Unproofread scanNot analysed yet
Inquiratur vlteriùs de Calore comparato in diuersis animalibus, veluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus, auibus; atque etiam secundum species ipsorum, vt in Leone, Miluio, Homine; Nam ex vulgari opinione, pisces per interiora minùs Calidi sunt, aues autem maximè Calidae; praesertim Columbae, Accipitres, Struthiones. Inquiratur vlteriùs de Calore comparato in eodem animali, secundùm partes &membra eius diuersa. Nam lac, sanguis, sperma, oua, inueniuntur gradu modico tepida, &minùs Calida quàm ipsa caro exterior in animali, quando mouetur, aut agitatur. Qualis verò gradus sit Caloris in cerebro, stomacho, corde, &reliquis, similitèr adhuc non est quaesitum. Animalia omnia, per hyemem &tempestates frigidas, secundùm Exterius frigent; sed per Interiora etiam magis esse Calida existimantur. Calor Coelestium etiam in regione calidissimâ, atque temporibus Anni &diei calidisimis, non eum gradum Caloris obtinet, qui vel lignum aridisimum, vel stramen, vel etiam linteum vstum incendat aut adurat, nisi per specula comburentia roboretur; sed tamen è rebus humidis vaporem excitare potest. Ex traditione Astronomorum ponuntur stellae aliae magis, aliae minùs Calidae.