Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 188
Unproofread scanNot analysed yet
Sol etiam, &similiter reliqui Planetae, calefacere magis existimantur, cùm sint in proximo ad Stellas fixas maiores; veluti cùm Sol ponitur in Leone, magis vicinus fit cordi Leonis, caudae Leonis, &Spicae virginis, &Sirio, &Caniculae, quàm cum ponitur in Cancro, vbi tamen magis sistitur ad perpendiculum. Atque credendum est partes Coeli maiorem infundere calorem (licèt ad tactum minimè perceptibilem) quo magis ornatae sint Stellis, praesertim maioribus. Omninò Calor Coelestium augetur tribus modis; videlicèt ex perpendiculo, ex propinquitate siue Perigaeo, &ex coniunctione siue consortio Stellarum. Magnum omninò inuenitur interuallum inter Calorem Animalium, ac etiam radiorum Coelestium (prout ad nos deferuntur,) atque flammam, licèt lenißimam, atque etiam Ignita omnia; atque insuper liquores, aut Aërem ipsum maiorem in modum ab igne calefactum. Etenim flamma spiritûs vini, praesertim rara, nec constipata, tamen potis est stramen, aut linteum, aut papyrum incendere; quod nunquàm faciet Calor Animalis, vel Solis, absque speculis comburentibus. Flammae autem, &Ignitorum plurimi sunt Vegradus in fortitudine &debilitate Caloris.