Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 189
Unproofread scanNot analysed yet
rùm de his nulla est facta diligens Inquisitio: vt necesse sit ista leuiter transmittere. Videtur autem ex flammis illa ex spiritu vini esse mollissima; nisi fortè Ignis fatuus, aut flammae, seu coruscationes ex sudoribus animalium, sint molliores. Hanc sequi opinamur flammam ex vegetabilibus leuibus &porosis, vt stramine, scirpis, &folijs arefactis, à quibus non multùm differre flammam ex pilis aut plumis. Hanc sequitur fortaßè flamma ex lignis, praesertim ijs quae non multum habent ex resinà aut pice; ita tamen vt flamma ex lignis quae paruâ sunt mole (quae vulgò colligantur in fasciculos) lenior sit, quàm quae sit ex truncis arborum &radicibus. Id quod vulgò experiri licet in fornacibus quae ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis &ramis arborùm non est admodùm vtilis. Hanc sequitur (vt arbitramur) flamma ex oleo &seuo, &cerâ, &huiusmodi oleosis &pinouibus, quae sunt sine magnâ acrimonia. Fortißimus autem Calor reperitur in pice &resináatque adhuc magis in Sulphure, &Caphurâ, &Naphthâ, &Petrelaeo, &Salibus, (postquam materia cruda eruperit) &in horum compositionibus, veluti puluere Tormentario, Igne Graeco, (quem vulgò Ignem ferum vocant) &diuersis eius generibus, quae tam obstinatum habent Calorem, vt ab aquis non facilè extinguantur. Existimamus etiam flammam, quae resultat ex nonnullis metallis imperfectis, esse valdè robustam &acrem. Verùm de istis omnibus inquiratur vlteriùs. Videtur autem flamma fulminum potentiorum has omnes flammas superare; adeò vt ferrum ipsum perfectum aliquando colliquauerit in guttas; quod flammae illae alterae facere non possunt.