Latin
FRANCISCVS VERVLAM
Bacon, Instauratio magna 19
Unproofread scanNot analysed yet
Ex appetitu enim Potentiae, Angeli lapsi sunt: ex appetitu Scientiae, hominessed Charitatis non est excessus; neque Angelus aut Homo, per eam vnquam in periculum venit. Postulata autem nostra, quae afferimus, talia sunt. De nobis ipsis silemus: De re autem quae agitur, petimus; vt homines eam non Opinionem, sed Opus esse cogitent: ac pro certo habeant, non Sectae nos alicuius, aut Placiti, sed vtilitatis, &litudinis humanae fundamenta moliri. Deinde, vt suis commodis aequi, exutis opinionum zelis &praeiudiciis, in commune consulant, ac ab erroribus viarum atque impedimentis, nostris praesidiis &auxiliis liberati &muniti, laborum qui restant, &ipsi in partem veniant. Praetereà, vt benè sperent, neque Instaurationem nostram, vt quiddam infinitum, &vltra mortale, fingant, &animo concipiant: quùm reuera sit infiniti erroris finis, &terminus legitimus, mortalitatis autem, &humanitatis, non sit immemor, quùm rem non intra vnius aetatis curriculum omninò perfici posse confidat, sed succeßioni destinet, denique Scientias non per arrogantiam in humani Ingenij cellulis, sed submißè in mundo maiore quaerat. Vasta verò, vt plurimùm solent esse, quae inania: solida contrahuntur maximè, &in paruo sita sunt. Postremò etiam petendum videtur (ne fortè quis rei ipsius periculo nobis iniquus esse velit) vt videant homines, quatenus ex eo quod nobis asserere neceße sit (si modò nobis ipsi constare velimus) de his nostris opinandi, aut sententiam ferendi, sibi ius permissum putent: quùm nos omnem istam rationem humanam praematuram, anticipantem, &à rebus temerè, &citius quàm oportuit, abstractam, quatenus ad inquisitionem Naturae) vt rem variam, &perturbatam, &malè extructam, reijciamus. Neque postulandum est, vt eius iudicio stetur, quae ipsa in iudicium vocatur. DISTRI