Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 191
Unproofread scanNot analysed yet
Fiat Experimentum per specula comburentia, in quibus (vt memini) hoc fit: vt si speculum ponatur (exempli gratiâ) ad distantiam Spithamae ab obiecto combustibili non tantoperè incendat aut adurat, quàm si positum fuerit speculum (exempli gratiâ) ad distantiam Semispithamae, &gradatim &lentè trahatur ad distantiam Spithamae. Conus tamen, &vnio radiorum eadem sunt, sed ipse Motus auget operationem Caloris. Existimantur incendia illa, quae fiunt flante vento forti, maiores progressus facere aduersus ventum, quàm secundùm ventum; quia scilicèt flamma resilit motu perniciore, vento remittente, quàm procedit vento impellente. Flamma non emicat aut generatur, nisi detur aliquid concaui, in quo flamma mouere poßit &ludere; praeterquàm in flammis flatuosis pulueris Tormentarij, &similibus, vbi compreßie &incarceratio flammae auget eius furorem.