Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 190
Unproofread scanNot analysed yet
In Ignitis autem diuersi sunt etiam gradus Caloris, de quibus etiam non facta est diligens inquisitio. Calorem maximè debilem existimamus esse ex linteo vsto, quali ad flammae excitationem vti solemus. &similiter ex ligno illo spongioso, aut funiculis arefactis, qui ad tormentorum accensionem adhibentur. Post hunc sequitur carbo ignitus ex lignis, &anthracibus, atque etiam ex lateribus ignitis, &similibus. Ignitorum autem vehementißimè Calida existimamus esse metalla ignita vt Ferrum, &Cuprum, &caetera. Verùm de his etiam facienda est vlterior inquisitio. Jnueniuntur ex Ignitis nonnulla longè CalidioMMultò era, quàm nonnullae ex flammis. Ferrum Ignim Calidius est, &magis adurens nitum, quam flamma spiritûs vini. Inueniuntur etiam ex illis quae Ignita non sunt, sed tantùm ab igne Calefacta, sicut Aquae feruentes, &Aër conclusus in reuerberatorijs, nonnulla quae superant Calore multa ex flammis ipsis, &Ignitis. Motus auget Calorem. vt videre est in follibus &flatu; adeò vt duriora ex Metallis non soluantur, aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum, nisi flatu excitetur.