Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 195
Unproofread scanNot analysed yet
Videbis autem prout tempestas diei incalescit aut frigescit, Aërem se contrahere in angustius per frigidum &extendere se in latius per Calidum; id quod conspicietur per aquam ascendentem quando contrahitur Aër, &descendentem siue depressum quando dilatatur Aër. Sensus autem aeris quatenùs ad Calidum, &Frigidum, tam subtilis est &exquisitus, vt facultatem tactûs humani multùm superet: adeò vt Solis radius aliquis, aut calor anhelitus, multò magis calor manùs, super vitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifestò. Attamen existimamus spiritum animalium magis adhuc exquisitum sensum habere Calidi &Frigidi, nisi quòd à mole corpored impediatur &hebetetur. Post Aërem existimamus corpora esse maximè sensitiua Caloris ea, quae à frigore recenter immutata sint &compressa, qualia sunt Nix, &Glacies: ea enim leni aliquo tepore solui incipiunt &colliquari. Post illa sequitur fortasse Argentum viuum. Post illud sequuntur corpora pinguia, vt oleum, butyrum, &similia: deinde Lignum; deinde Aqua. Postremò Lapides, &Metalla, quae non facilè calefiunt, praesertim interiùs. Illatamen Calorem semel susceptum diutißimè retinent, ita vt later, aut lapis, aut ferrum ignitum in peluim aquae frigidae immissum, InI. missum, &demersum per quartam partem horae (plus minùs) retineat Calorem, ita vt tangi non poßit. Quò minor est corporis moles, eò citiùs per corpus calidum approximatum incalescit; id quod demonstrat omnem Calorem apud nos, esse corpori tangibili quodammodò aduersum. Calidum, quatenùs ad sensum &tactum humanum, res varia est &respectiua; adeò vt aqua tepida, si manus frigore occupetur, sentiatur esse calida; sin manus incaluerit, frigida.