Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 196
Unproofread scanNot analysed yet
Aphor. XIV. Vàm inopes simus historiae, quiuis facilè aduerQet, cùm in Tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae &Instantiarum certarum nonnunquam traditiones &relationes inseramus (semper tamen adiecta dubiae fidei &Authoritatis vota) saepenumerò etiam hisce verbis, Fiat Experimentum vel Inquiratur vlteriûs, vti cogamur. XV. Tque Opus &officium harum trium TabulaArum, Comparentiam Instantiarum ad intellectum, vocare consueuimus. Facta autem Comparentiâ, in opere ponenda est ipsa Inductio, Jnuemenda est enim, super Comparentiam omnium &singularum Instantiarum, Natura talis, quae cum naturâ datâ perpetuò adsit, absit; atque crescat, &decrescat; sitque (vt superiùs dictum est) limitatio Naturae magis communis.