Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 198
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc brete dictu est, sed per multas ambages ad hoc peruenitur. Nos autem nihil fortaßè ex ijs, quae ad hoc faciunt, praetermittemus. XVII. TAuendum autem est, &monendum quasi perpeItuò, ne cùm tantae partes Formis videantur à nobis tribui, trahantur ea, quae dicimus, ad Formas eas, quibus hominum contemplationes &cogitationes hactenùs assueuerunt. Primò enim, de Formis copulatis, quae sunt (vt diximus) Naturarum simplicium Coniugia ex cursu communt vniuersi, vt Leonis, Aquilae, Rosae, Auri, &huiusmodi, impraesentiarùm non loquimur. Tempus enim erit de ijs tractandi, cùm ventum fuerit ad latentes Processus, &latentes Schematismos, eorumque inuentionem, prout reperiuntur in substantijs (quas vocant) seu Naturis concretis. Rursus verò, non intelligantur ea quae dicimus (etiam quatenus ad Naturas simplices) de formis &Idaeis abstractis, aut in materia non determinatis, aut malè determinatis. Nos enim quùm de Formis loquimur, nil aliud intelligimus, quam leges illas &determinationes Actûs puri, quae Naturam aliquam simplicem ordinant &constituunt. vt calorem, lumen, pondus, in omnimodâ materiâ &subiecto susceptibili.