Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 199
Unproofread scanNot analysed yet
Ftaque eadem res est Forma Calidi, aut Forma Luminis, &Lex Calidi, siue Lex Luminis; neque verò à rebus ipsis &parte operatiuâ, vnquam nos abstrahimus, aut recedimus. Quare cùm dicimus (exempli gtatiâ) in Inquisitione Formae Caloris, Reice tenuitatem, aut, tenuitas non est ex Formâ Caloris; idem est ac si dicamus, potest homo superinducere Calorem in corpus densum; aut contra, potest honio auferre aut arcere Calorem à corpore tenui. Quòd si cuiquam videantur etiam Formae nostrae habere nonnihil abstracti, quòd misceant &coniungant heterogenea (videntur enim valde esse heterogenea Calor Coelestium, &Ignis; rubor fixus in rosâ, aut