Latin
199
Bacon, Instauratio magna 199-2
Unproofread scanNot analysed yet
similibus, &apparens in Iride, aut radijs Opalij, aut Adamantis; Mors ex summersione, ex crematione, ex puncturâ gladij ex Apoplexiâ, ex Atrophiâ; &tamen conueniunt ista in Naturâ Calidi, Ruboris, Mortis) is se habere intellectum norit consuetudine, &integralitate rerum, &opinionibus captum &detentum. Certißimum enim est, ista, vtcunque heterogenea &aliena, coire in Formam, siue Legem eam quae ordinat Calorem, aut ruborem, aut mortem. nec emancipari posse potentiam humanam, &liberari à Naturae cursu communi, &expandi &exaltari ad Efficientia noua, &Modos operandi nouos, nisi per reuelationem &inuentionem huiusmodi Formarum; &tamen post istam vnionem Naturae, quae est res maximè principalis, de Naturae diuisionibus &venis, tam ordinarijs, quam interioribus &verioribus, suo loco posteâ dicetur. XVIII. TAm verò proponendum est Exemplum Exclusionis Isiue Reiectionis Naturarum, quae per Tabulas Comparentiae reperiuntur non esse ex Formâ Calidi;