Latin
201
Bacon, Instauratio magna 201
Unproofread scanNot analysed yet
Per Aquam feruentem, atque Aërem, atque etiam per Metalla, &alia Solida calefacta, sed non vsque ad ignitionem siue ruborem: Reijce Lucem aut Lumen. Per radios Lunae, &aliarum Stellarum, (excepto Sole) Reijce etiam Lucem &Lumen. Per Comparatiuam Ferri igniti, &Flammae spiritûs vini (ex quibus Ferrum ignitum plus habet calidi &minus lucidi, Flamma autem spiritùs vini plus lucidi &minus calidi Reijce etiam Lucem &Lumen. Per aurum &alia Metalla ignita, quae densißimi sunt corporis secundùm totum, Reijce Tenuitatem. 9. Per boei Per Aërem, qui inuenitur vt plurimùm frigidus, &tamen manet tenuis; Reijce etiam Tenuitatem.