Latin
202
Bacon, Instauratio magna 202
Unproofread scanNot analysed yet
Per Ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem visibilem; Reijce Motum localem, aut expansiuum secundùm totum. Per dilatationem Aëris in Vitris Calendarijs &similibus, qui mouetur localitèr &expansiuè manifestò, neque tamen colligit manifestum augmentum Caloris; Reijce etiam Motum Localem, aut expansiuum secundùm totum. Per facilem Tepefactionem omnium corporum, absque aliquâ destructione aut alteratione notabili; Reice Naturam destructiuam, aut inditionem violentam alicuius Naturae nouae. Per Consensum &Conformitatem operum similium, quae eduntur à Calore &a FrigoreReijce Motum tam Expansiuum quam Contractiuum, secundùm totum. Per Accensionem Caloris ex attritione corporum. Reijce Naturam Principialem. Naram Principialem vocamus eam, quae Positiua reperitur in Naturâ, nec causatur a Naturâ praecedente. Sunt &aliae Naturae: neque enim Tabulas conficimus perfectas, sed Exempla tantùm. Omnes &singulae Naturae praedictae non sunt ex Formâ Calidi. Atque ab omnibus Naturis praedictis liberatur Homo in operatione super Calidum. Aphor. XIX. Tque in Exclusiuà iacta sunt fundamenta InduActionis verae; quae tamen non perficitur donec sistatur in Affirmatiuâ. Neque verò ipsa Exclusiua vllo modo perfecta est, neque adeò esse potest sub initijs.