Latin
204
Bacon, Instauratio magna 204
Unproofread scanNot analysed yet
vniuersis &singulis, in quibus Res ipsa inest, alitèr enim Forma non esset. Itaque nulla planè dari potest Instantia contradictoria. Attamen longè magis conspicua inuenitur Forma &euidens in aliquibus Instantijs, quàm in alijs: in ijs videlicet, vbi minùs cohibita est Natura Formae, &impedita &redacta in ordinem, per Naturas alias. Huiusmodi autem Instantias, Elucescentias vel Instantias Ostensiuas appellare consueuimus. Pergendum itaque est ad Vindemiationem ipsam primam de Formâ Calidi. Per TII. Per vniuersas &singulas Instantias, &atura, cuius limitatio est Calor, videtur esse Mot. s.