Latin
203
Bacon, Instauratio magna 203
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim Exclusiua (vt planè liquet) Reiectio Naturarum Simplicium: Quòd si non habeamus adhuc bonas &veras Notiones Naturarum simplicium, quomodò rectificari potest Exclusiua? At nonnullae ex supradictis (veluti Notio Naturae Elementaris, Notio Naturae Coelestis, Ngtio Tenuitatis sunt Notiones vagae, nec bene terminatae. Itaque nos, qui nec ignari sumus, nec obliti, quantum opus aggrediamur; (viz. vt faciamus Intellectum humanum Rebus &Naturae parem) nullo modo acquiescimus in his quae adhuc praecepimus: sed &rem in vlterius prouchimus, &fortiora auxilia in vsum Intellectûs machinamur &ministramus, quae nunc subiungemus. Et certè in Interpretatione Naturae animus omninò talitèr est praeparandus &formandus, vt &sustineat se in gradibus debitis certitudinis &tamen cogitet (praesertim sub initijs) ea, quae adsunt multùm pendere ex ijs quae supersunt. AttaXX. Ttamen quia citiùs emergit Veritas ex errore Aquam ex confusione, vtile putamus vt fiat permißio Intellectui, post tres Tabulas Comparentiae primae (quales posuimus) factas &pensitatas, accingendi se &tentandi opus Interpretationis Naturae in affirmatiuâ; tam ex Instantijs Tabularum, quam ex ijs quae aliàs occurrent. Quod genus Tentamenti, Permissionem Intellectûs, siue Interpretationem inchoatam, siue Vindemiationem primam appellare consueuimus. Vindemiatio prima de Formâ Calidi. Nimaduertendum autem est, Formam rei inesse Avt ex ijs, quae dicta sunt, planè liquet) Instantijs