Latin
206
Bacon, Instauratio magna 206
Unproofread scanNot analysed yet
Atque etiam vbi Calidum efficitur per approximationem Calidi, hoc ipsum non fit ex formâ Calidi; sed omninò pendet à Naturâ altiore &magis communi. viz. ex Naturâ Aßimilationis siue Multiplicationis sui: de quâ facienda est separatìm inquisitio. At notio Ignis plebeia est, &nihil valet: composita enim est ex concursu qui fit Calidi &Lucidi in aliquo corpore; vt in Flammâ communi, &corporibus accensis vsque ad ruborem. Remoto itaque omni Aequiuoco, veniendum iam tandem est ad Differentias veras quae limitant Motum, &constituunt eum in Formam Calidi. PRima igitur Differentia ea est, quòd Calor Asit Motus Expansiius, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, &recipiendi se in maiorem sphaeram siue dimensionem, quàm prius occupauerat. Haec autem Differentia maximè ostenditur in flammâ; vbi fumus siue halitus pinguis manifectò dilatatur &aperit se in flammam. Ostenditur etiam in omni Liquore feruente, qui manifestò intumescit, insurgit, &emittit bullas; atque vrget proceßum expandendi se donec vertatur in corpus longè magis extensum &dilatatum, quàm sit ipse Liquor. viz. in Vaporem, aut Fumum, aut Aërem.