Latin
207
Bacon, Instauratio magna 207
Unproofread scanNot analysed yet
Ostenditur etiam in omni Ligno &Combustibili: vbi sit aliquando exudatio, at semper eiaporatio. Ostenditur etiam in colliquatione Metallorum; quae (cùm sint corporis compactißimi) non facilè intumescunt &se dilatant: sed tamen Spiritus eorum, postquàm fuerit in se dilatatus, &maiorem adèo dilatationem concupierit, trudit planè &agit partes craßiores in Liquidum. Quòd si etiam Calor fortiùs intendatur. soluit &vertit multum ex ijs in volatile. Ostenditur etiam in Ferro aut Lapidibus: quae licèt non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur. Quod etiam fit in baculis ligni; quae calefacta paululùm in cineribus calidis fiunt flexibilia. Optimè autem cernitur iste Motus in Aëre qui per exiguum calorem se dilatat continiò &manifestò: vt per Instant: 38. Tab. 3. Ostenditur etiam in naturâ contrariâ Frigidi. Frigus enim omne corpus contrahit &cogit in angustius; adeò vt per intensa Frigora claui excidant ex parietibus, aera disiliant, vitrum etiam calefactum &subitò positum in Frigido disiliat &frangatur. Similitèr Aër per leuem infrigidationem recipit se in angustius: vt per Instant. 38. Tab. 3. Verùm de his fusiùs dicetur in inquisitione de Frigido.