Latin
213
Bacon, Instauratio magna 213
Unproofread scanNot analysed yet
Calidum autem ad Sensum, res eadem est: sed cum analogiâ, qualis competit Sensui. Nunc verò ad vlteriora auxilia procedendum est. Aphor. XXI. JOst Tabulas Comparentiae primae &ReieEctionem siue Exclusiuam, nec non Vindemiationem primam factam secundùm eas; pergendum est ad reliqua auxilia Intellectus, circà Interpretationem Naturae, &Inductionem veram ac perfectam. In quibus proponendis, vbi opus erit Tabulis, procedemus super Calidum &Frigidum; vbi autem opus erit tantùm Exemplis paucioribus, procedemus per alia omnia: vt nec confundatur Inquisitio, &tamen Doctrina versetur minùs in angusto. Dicemus itaque primo loco, de Prerogatiuis Instantiarum: Secundò, de Adminiculis Inductionis: Tertiò, de Rectificatione Inductionis: Quartò, de Variatione Inquisitionis pro Naturâ Subiecti: Quintò, de Praerogatiuis Naturarum quatenùs ad Inquisitionem, siue de eo quod inquirendum est priùs &posteriùs: Sextò, de Terminis Inquisitionis, sue de Synopsi omnium Naturarum in Vniuerso: Septimò, de Deductione ad Praxin, siue de eo quod est in Ordine ad Hominem: Octauò de Parasceuis ad Inquisitionem: Postremò autem, de Scalâ Ascensoriâ &Descensoriâ Axiomatum. XXII. Xter Praerogatiuas Instantiarum, Primò proIponemus Instantias Solitarias.