Latin
214
Bacon, Instauratio magna 214
Unproofread scanNot analysed yet
Eae autem sunt Solitariae, quae exhibent Naturam, de quâ fit Inquisitio, in talibus Subiectis quae nil habent commune cum alijs Subiectis, praeter illam ipsam Naturam: aut rursùs quae non exhibent Naturam, de quâ sit Inquisitio, in talibus Subiectis quae sunt similia per omnia cum alijs Subiectis, praeterquàm in illa ipsâ Naturâ. Manifestum enim est, quòd huiusmodi Instantiae tollant ambages, atque accelerent &roborent Exclusiuam; adeò vt paucae ex illis sint instar multarum. Exempli gratiâ: si fiat Inquisitio de Naturà Coloris, Instantiae Solitariae sunt Prismata, Gemmae Chrystallinae quae reddunt colores, non solùm in se, sed exteriùs supra parietem: Item Rores, &c. Istae enim nil habent commune cum coloribus fixis in Floribus, Gemmis coloratis, Metallis, Lignis, &c. praeter ipsum colorem. Vnde facilè colligitur, quòd Color nil aliud sit quàm Modificatio imaginis lucis immissae &receptae: in priore genere, per gradus diuersos Incidentiae; in posteriore, per Texturas &Schematismos varios corporis. Istae autem, Instantiae sunt Solitariae quatenus ad Similitudinem.