Latin
216
Bacon, Instauratio magna 216
Unproofread scanNot analysed yet
Atque licèt omnis Exclusio promoueat Affirmatiuam; tamen hoc magis directè sit in subiecto eodem, quàm in diuersis. Forma autem (vt ex omnibus quae dicta sunt manifestò liquet) prodens se in vno, ducit ad omnia. Quò autem simplicior fuerit Migratio; eo magis habenda est Instantia in pretio Praeterea Instantiae Migrantes magni sunt vsus ad partem Operatiuam; quia cùm proponant Formam copulatam cum Efficiente aut Priuante, perspicuè designant praxin in aliquibus; vndè facilis etiam est transitus ad proxima. Subest tamen in illis nonnihil periculi, quod indiget cautione; hoc videlicèt, nè Formam nimis retrahant ad Efficientem, &Intellectum perfundant, vel saltem perstringant falsâ opinione de Formâ, ex intuitu Efficientis. Efficiens verò semper ponitur nil aliud esse, quàm vehiculum, siue deferens Formae. Verùm huic rei, per Exclusiuam legitimè factam, facilè adhibetur remedium. Proponendum itaque est iam Exemplum Instantiae Migrantis. Sit Natura Inquisita, Candor, siue Albedo: Instantia Migrans ad generationem, est vitrum integrum, &vitrum puluerizatum. Similitèr, Aqua simplex, &Aqua agitata in spumam. Vitrum enim integrum, &Aqua simplex, Diaphana sunt, non Alba: At vitrum puluerizatum, &Aqua in spumâ, Alba, non Diaphana. Itaque quaerendum quid acciderit ex istâ Migratione Vitro, aut Aquae. Manifestum enim est, Formam Albedinis deferri &inuehi per istam contusionem Vitri, &agitationem Aquae. NNihil autem reperitur acceßisse, praeter comminutionem partium Vitri &Aquae, &Aeris insertionem.