Latin
215
Bacon, Instauratio magna 215
Unproofread scanNot analysed yet
Rursùs in eâdem Inquisitione, venae distinctae Albi &Nigri in Marmoribus, &variegationes colorum in Floribus eiusdem speciei, sunt Instantię Solitariae, Album enim &Nigrum Marmoris, &maculae Albi &Purpurei in floribus Garyophylli, conueniunt ferè in omnibus praeter ipsum colorem. Vnde facilè colligitur, Colorem non multum rei habere cum Naturis alicuius corporis intrinsecis, sed tantùm situm esse in Positurâ partium craßiori &quasi Mechanica. Istae autem Instantię sunt Solitariae, quatenùs ad Discrepantiam. Vtrunque autem genus, Instantias Solitarias appellare consueuimus; aut Ferinas, sumpto vocabulo ab Astronomis. XXIII. [Nter praerogatiuas Instantiarum, ponemus secundo Aloco Instantias Migrantes. Eae sunt, in quibus Natura Inquisita migrat ad generationem, cùm priùs non existeret. aut contrà migrat ad corruptionem, cùm priùs existeret. Jtaquè in vtrâque Antistrophe, Instantiae tales sunt semper geminae; vel potiùs vna Instantia in motu, siue transitu, producta ad periodum aduersam. At huiusmodi Instantiae non solùm accelerant &roborant Exclusiuam, sed etiam compellunt Affirmatiuam, siue Formam ipsam in angustum. Necesse est enim vt Forma rei sit quippiam, quod per huiusmodi Migrationem indatur; aut contrà per huiusmodi Migrationem tollatur, &destruatur.