Latin
218
Bacon, Instauratio magna 218
Unproofread scanNot analysed yet
Neque verò illud vllo modo praetermittendum est, quòd sub Instantijs Migrantibus comprehendi debeant non tantùm illae quae migrant ad Generationem &Priuationem, sed etiam illae quae Migrant ad Maiorationem &Minorationem; cùm illae etiam tendant ad inueniendam Formam, vt per definitionem Formae superiùs factam. &Tabulam Graduum manifestò liquet. Itaque Papyrus, quae sicca quùm fuerit, Alba est; at madefacta (excluso Aere, &receptâ Aquâ) minùs Alba est, &magis vergit ad Diaphanum; similem habet rationem cum Instantijs supradictis. XXIV Nter Praerogatiuas Insiantiarum, tertio loco ponemus Instantias Ostensiuas, de quibus in Vindemiatione primâ de Calido mentionem fecimus; quas etiam Elucescentias, siue Instantias Liberatas, &Predominantes, appellare consueuimus. Eae sunt, quae ostendunt Naturam Inquisitam nudam &substantiuam, atque etiam in exaltatione suâ, aut summo gradu Potentiae suae; emancipatam scilicèt, &liberatam ab impedimentis, vel saltem per fortitudinem suae virtutis dominantem super ipsa, eáque supprimentem &coercentem. Cùm enim omne Corpus suscipiat multas NNaturarum Formas copulatas, &in Concreto; fit vt alia aliam retundat, deprimat, frangat, &liget; vndè obscurantur Formae singulae. Jnueniuntur autem subiecta nonnulla, in quibus Natura Inquisita prae alijs est in suo vigore; vel per absentiam impedimenti, vel per Praedominantiam virtutis. Huiusmodi autem Instantie sunt maximè Ostensiuae Formae. Verùm &in his ipsis Instantijs adhibenda est cautio, &cohibendus impetus Intellectûs. Quicquid enim ostentat Formam, eamque trudit, vt videatur occurrere Intellectui, pro suspecto habendum est, &recurrendum ad Exclusiuam seueram &diligentem. Exempli gratiâ; sit Natura Inquisita, Calidum. Instantia Ostensiua Motus Expansionis, quae (vt superiùs dictum est) portio est praecipua Formae Calidi, est Vitrum Calendare Aeris.