Latin
219
Bacon, Instauratio magna 219
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim Flamma, licèt manifestò exhibeat Expansionem: tamen propter momentaneam extinctionem, non ostendit progressum Expansionis. Aqua autem feruens, propter facilem transitionem Aquae in vaporem &Aerem non tam benè ostendit Expansionem Aquae in corpore suo. Rursus Ferrum Ignitum &similia, tantum abest vt progressum ostendant, vt contrà per retusionem &fractionem spiritûs, per partes compactas &crassas (quae domant &fraenant Expansionem) ipsa Expansio non sit omninò conspicua ad sensum. At Vitrum Calendare clarè ostendit Expansionem in Aere &conspicuam, &progredientem, &durantem, neque transeuntem. Rursus, Exempli oratiâ; sit Natura Inquisita, Pondus. Instantia Ostensiua Ponderis, est Argentum viuum. Omnia enim superat pondere magno interuallo, praeter Aurum; quod non multò grauius est. At praestantior Instantia est ad indicandam Formam ponderis, Argentum viuum, quàm Aurum; quia Aurum solidum est, &Consistens, quod genus referri videtur ad Densum; At Argentum viuum liquidum est. &turgens Spiritu, &tamen multis partibus exuperat grauitate Diamantem, &ea quae putantur solidißima.