Latin
224
Bacon, Instauratio magna 224
Unproofread scanNot analysed yet
Item Loci in Memoriâ Artificiali, qui aut possunt esse Loci secundùm proprium sensum, veluti Ianua, Angulus, Fenestra, &similia; aut possunt esse Personae familiares, &Notae; aut possunt esse quiduis ad placitum (modò in ordine certo ponantur) veluti Animalia, Herbae; etiam Verba, Literae, Characteres, Personae Historicae, &caetera; licet nonnulla ex his magis apta sint &commoda, alia minus. Huiusmodi autem Loci Memoriam insignitèr iuuant, eámque longè supra vires naturales exaltant. Item Carmina facilius haerent, &discuntur Memoritèr. quàm Prosa. Atque ex isto Manipulo trium Instantiarum, videlicet Ordinis, Locorum Artificialis Memoriae, &Versuum, constituitur Species vna Auxilij ad Memoriam. Species autem illa, Abscissio Infiniti rectè vocari poßit. Cùm enim quis aliquid reminisci, aut reuocare in Memoriam nititur; si nullam praenotionem habeat, aut perceptionem eius quod quaerit, quaerit certè &molitur, &hac illâc discurrit, tanquàm in Infinito. Quòd si certam aliquam praenotionem habeat, statim Abscinditur Infinitum, &fit discursus Memoriae magis in vicino. In tribus autem illis Instantijs quae superiùs dictae sunt, praenotio perspicua est &certa.