Latin
225
Bacon, Instauratio magna 225
Unproofread scanNot analysed yet
In Primâ videlicèt; debet esse aliquid quod congruat cum Ordine: In Secundâ debet esse Imago, quae relationem aliquam habeat, siue conuenientiam ad illa Loca certa: In Tertiâ debent esse Verba, quae cadant in Versum; atque ita Abscinditur Infinitum. Aliae autem Instantiae dabunt hanc alteram Speciem. vt quicquid deducat Intellectuale ad feriendum Sensum (quae ratio etiam praecipuè viget in Artificiali Memoriâ) iuuet Memoriam. Aliae Instanstiae dabunt hanc alteram Speciem; vt quae faciunt impreßionem in Affectu forti, incutientes scilicèt Metum, Admirationem, Pudorem, Delectationem, iuuent Memoriam. Aliae Instantiae dabunt hanc alteram Speciem. vt quae maximè imprimuntur à Mente purâ, &minùs praeoccupatâ antè vel post; veluti quae discuntur in pueritiâ, aut quae commentamur ante somnum, etiam primae quaeque rerum vices; magis haereant in Memoriâ. Aliae Instantiae dabunt hanc alteram Speciem; vt multitudo Circumstantiarum, siue Ansarum, iuuet Memoriam: veluti Scriptio per partes non continuatas; Lectio, siue Recitatio voce altâ. Aliae deniquè Instantiae dabunt hanc alteram Speciem; vt quae expectantur, &attentionem excitant, meliùs haereant, quàm quae praeteruolant. Itaque si scriptum aliquod viciès perlegeris, non tam facilè illud memoritèr disces, quàm si illud legas Deciès; tentando interim illud recitare, &vbi deficit Memoria, inspiciendo librum. Ita vt sint veluti Sex Formae Minores eorum, quae iunant Memoriam: videlicèt Abscißio Infiniti; Deductio Intellectualis ad Sensibile; Impreßio in Affectu forti; Impreßio in Mente purâ, Multitudo Ansarum. Praeexpectatio. Similitèr, Exempli gratiâ; Sit Natura Inquisita, Gustus, siue Gustatio.