Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 23
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim, etiam ad nostram existimationem, non solùm aliorum vtilitatem pertinere putauimus; ne quis arbitretur, leuem aliquam de istiusmodi rebus notionem mentem nostram perstrinxisse; atque esse illa, quae desideramus ac prensamus, tanquam votis similia. Ea verò talia sunt, quorum &penes homines (nisi sibi ipsi desint) potestas planè sit; &nos apud nosmet rationem quandam certam &explicatam habeamus. Neque enim regiones metiri animo, vt Augures, auspiciorum causa: sed intrare, vt Duces, promerendi studio, suscepimus. Atque haec prima Operis pars est. Porrò praeteruecti Artes veteres, Intellectum humanum ad traijciendum instruemus. Destinatur itaque Parti secundae, Doctrina de meliore &perfectiore vsu rationis in Rerum inquisitione, &de auxilijs veris ntellectus: vt per hoc (quantùm conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur Intellectus &facultate amplificetur ad Naturae ardua &obscura superanda. Atque est ea, quam adducimus, Ars (quam Interpretationem Naturae appellare consueuimus) ex genere Logicae; licet plurimum, atque adeò immensum quiddam intersit. Nam &ipsa illa Logica vulgaris auxilia &praesidia Intellectui moliri ac parare profitetur: &in hoc vno consentiunt. Differt autem planè à Vulgari, rebus praecipuè tribus: viz, ipso fine, ordine demonstrandi, &inquirendi initijs. Nam huic nostrae Scientiae finis proponitur; vt inueniantur non Argumenta, sed Artes; nec Principijs consentanea, sed ipsa Principia; nec Rationes probabiles, sed Designationes &indicationes Operum. Itaque ex intentione diuersa, diuersus sequitur effectus. Illic enim aduersarius Disputatione vincitur &constringitur: hic Naturâ, Opere. Atque cum huiusmodi fine conueniunt Demonstrationum ipsarum natura &Ordo. In Logicâ enim vulgari opera ferè vniuersa circa Syllogismum consumitur.