Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 24
Unproofread scanNot analysed yet
De Inductione vero Dialectici vix seriò cogitasse videntur; leui mentione eam transmittentes, &ad disputandi formulas properantes. At nos demonstrationem per Syllogismum reijcimus, quòd confusiùs agat, &Naturam emittat è manibus, Tametsi enim nemini dubium esse poßit, quin, quae in medio termino conueniunt, ea &inter se conueniant; (quod est Mathematicae cuiusdam certitudinis: nihilominùs hoc subest fraudis, quòd Syllogismus ex propositionibus constet, propositiones ex verbis, verba autem notionum tesserae &signa sint. Itaque si Notiones ipsae mentis (quae verborum auasi anima sunt, &totius huiusmodi structurae ac fabricae basis) malè ac temerè à rebus abstractae, &vagae, nec satis definitae &circumscriptae, denique multis modis vitiosae fuerint, omnia ruunt. Reijcimus igitur Syllogismum; neque id solùm quoad principia, (ad quae nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones nedias: quas educit sanè atque parturit, vtcunque Syllogismus; sed operum steriles, &à Practicâ remotas, &planè quoad partem actiuam Scientiarum incompetentes.