Latin
237
Bacon, Instauratio magna 237
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis enim ab horum contemplatione attentâ propositum acritèr &strenuè vrgere velit; fiet certè, vt aut producat illa paulò longiùs; aut deflectat illa ad aliquid, quod finitimum est; aut etiam applicet &transferat illa ad vsum aliquem nobiliorem. Neque hîc finis. Verùm quemadmodùm ab Operibus Naturae Raris &inconsuetis erigitur Intellectus &eleuatur ad inquirendas &inueniendas Formas, quae etiam illorum sunt capaces: Ita etiam in Operibus Artis egregijs &admirandis hoc vsu-uenit. Idque multò magis: quia Modus efficiendi &operandi huiusmodi Miracula Artio, manifestus vt plurimùm est. cùm plerunque in Miraculis Naturae sit magis obscurus. Attamen in his ipsis cautio est adhibenda vel maximè; ne deprimant scilicet Intellectum, &eum quasi humo affigant. Periculum enim est, ne per huiusmodi Opera Artis, quae videntur velut Summitates quaedam &Fastigia industriae humanae, reddatur Intellectus attonitus &ligatus, &quasi maleficiatus quoad illa: ita vt cum alijs consuescere non poßit: sed cogitet nihil eius generis fieri posse; nisi eadem viâ quâ illa effecta sunt, accedente tantummodò diligentiâ maiore, &praeparatione magis accuratâ. ontrà, illud ponendum est pro certo: vias &modos efficiendi Res &Opera, quae adhuc reperta sunt ¬ata, res esse plerunque pauperculas; atque omnem potentiam maiorem pendere &ordine deriuari à fontibus Formarum, quarum nulla adhuc inuenta est. Jtaque (vt alibi diximus) qui de Machinis &Arietibus, quales erant apud Veteres, cogitasset; licèt hoc fecisset obnixè, atque aetatem in eo consumpsisset. nunquam tamen incidisset in Inuentum Tormentorum igneorum operantium per Puluerem pyrium.