Latin
236
Bacon, Instauratio magna 236
Unproofread scanNot analysed yet
Cometae nonnulli, inter Stellas &Meteora ignita; Pisces volantes, inter Aues &Pisces; Vespertiliones, inter Aues &Quadrupedes: Etiam Simia quàm similis turpissima bestia nobis; &Partus Animalium Biformes, &commisti ex speciebus diuersis; &similia. XXXI. ter Praerogatiuas Instantiarum ponemus DeAcimo loco Instantias Potestatis, siue Fascium, sumpto vocabulo ab Insignibus Imperij;) quas etiam Ingenia, siue Manus Hominis appellare consueuimus. Sae sunt Opera maximè nobilia &perfecta, &tanquam Vltima in vnaquaque Arte. Cùm enim hoc agatur praecipuè vt Natura pareat rebus &commodis humanis; consentaneum est prorsùs, vt Opera, quae tampridem in potestate Hominis fuerunt, (quasi Prouinciae antea occupatae &subactae) notentur &numerentur; praesertim ea, quae sunt maximè enucleata &perfecta: proptereà quòd ab istis procliuior &magis in propinquo sit transitus ad Noua &hactenùs non inuenta.