Latin
239
Bacon, Instauratio magna 239
Unproofread scanNot analysed yet
At contrà, quae reuerà Admirationi esse debent, propter discrepantiam quae inest illis in specie, collatis ad alias species: tamen si in vsu familiari praestò sint; leuitèr notantur. Debent autem notari Monodica Artis, non minùs quàm Monodica Naturae; de quibus antea diximus. Atque quemadmodùm in Monodicis Naturae posuimus Solem, Lunam Magnetem, &similia; quae Re vulgatißima sunt, sed Naturâ tamen ferè singulari: idem &de Monodicis Artis faciendum est. Exempli gratiâ: Instantia Monodica Artis, est Papyrus. res admodùm vulgata. At si diligentèr animum aduertas, Materiae Artificiales aut planè Textiles suntper fila directa &transuersa; qualia sunt, Pannus Sericus, aut Laneus, &Linteus, &huiusmodi: aut coagmentantur ex succis concretis; qualia sunt Later, aut Argilla figularis, aut Vitrum, aut Esmalta, aut Porcellana, &similia; quae si bene vniantur, splendent; sin minùs, indurantur certè, sed non splendent. Attamen omnia talia, quae fiunt ex succis concretis, sunt fragilia: nec vllo modo haerentia &tenacia. At contrà, Papyrus est corpus tenax, quod scindi &lacerari poßit; ita vt imitetur &serè aemuletur Pellem siue Membranam alicuius Animalis, aut Folium alicuius Vegetabilis, &huiusmodi opificia Naturae. Nam neque fragilis est, vt Vitrum; neque textilis, vt Pannus: sed habet fibras certè non fila distincta, omninò ad modum Materiarum Naturalium: vt inter Artificiales Materias vix inueniatur simile aliquod, sed sit planè Monodicum Atque praeferenda sanè sunt in Artificialibus ea quae maximè accedunt ad imitationem Naturae; aut è contrario eam potentèr regunt &inuertunt.