Latin
240
Bacon, Instauratio magna 240
Unproofread scanNot analysed yet
Rursùs, inter Ingenia &Manus Hominis, non prorsùs contemnenda sunt Praestigiae &Iocularia. Nonnuila enim ex istis, licèt sint vsu leuia &ludicra, tamen informatione valida esse possunt. Postremò, neque omninò omittenda sunt Superstitiosa, &(prout Vocabulum sensu vulgari accipitur, Magica. Licèt enim huiusmodi res sint in immensum obrutae grandi mole Mendaciorum &fabularum; tamen inspiciendum paulisper, si fortè subsit &lateat in aliquibus earum aliqua operatio Naturalis: vt in Fascino; &Fortificatione Imaginationis; &Consensu rerum ad distans; &Transmißione Impreßionum à Spiritu ad Spiritum, non minùs quàm à Corpore ad Corpus; &similibus. XXXII. Xijs, quae antè dicta sunt, patet, quòd quinque illa EInstantiarum genera, de quibus diximus (viz.