Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 249
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui vbi ad superficiem ipsam Aquae ventum fuerit, tum cohibetur Aer ab vlteriore ascensu, per leuem resistentiam quam reperit in Aquâ, non statim tolerante se discontinuari: ita vt exilis admodùm sit appetitus Aeris ad superiora. Similitèr sit Natura Inquisita, Pondus. Est planè diuisio recepta; vt Densa &Solida ferantur versùs centrum Terrae, Rara autem &Tenuia versùs ambitum Coeli; tanquam ad loca sua propria. Atque loca quod attinet; (licèt in Scholis huiusmodi res valeant) planè inepta &puerilis cogitatio est, Locum aliquid posse. Itaque nugantur Thilosophi, cùm dicant quòd, si perforata esset Terra, corpora grauia se sisterent quando ventum esset ad Centrum. Esset enim certè virtuosum planè &efficax genus Nihili, aut Puncti Mathematici; quod aut alia afficeret, aut rursùs quod alia appeterent: Corpus enim non nisi à corpore patitur. Verùm iste appetitus Ascendendi &Descendendi, aut est in Schematismo corporis quod mouetur, aut in Sympathiâ siue consensu cum alio corpore. Quòd si inueniatur aliquod corpus Densum &Solidum, quod nihilominùs non feratur ad Terram: confunditur huiusmodi diuisio. At si recipiatur opinio Gilberti, quòd Magnetica vis Terrae ad alliciendum grauia, non extendatur vltrà orbem Virtutis suae, (quae operatur semper ad distantiam certam, &non vltrà) hócque per aliquam Instantiam verificetur; ea demùm erit Instantia Foederis circà hoc subiectum. Neque tamen occurrit impraesentiarùm aliqua Instantia super hoc certa &manifesta. Proximè videntur accedere Cataractae Coeli, quae in nauigationibus per Oceanum Atlanticum versùs Indias vtrasque, saepè conspiciuntur.