Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 248
Unproofread scanNot analysed yet
At motus ille perennis Rotationis, videtur esse Coelestium proprius: Statio suue Quies, videtur competere globo ipsi Terrae: At corpora caetera (Grauia quae vocant, &Leuia; extrà loca scilicèt connaturalitatis suae sita) feruntur rectâ ad Massas siue congrecationes similium; Leuia sursùm, versùs ambitum Coeli, Grauia deorsùm, versùs Terram. Atque ista pulchra dictu sunt. At Instantia Foederis, est Cometa aliquis humilior; qui cùm sit longè infra Coelum, tamen rotat. Atque commentum Aristotelis, de alligatione siue sequacitate Cometae ad Astrum aliquod, iampridèm explosum est; non tantùm quia ratio eius non est probabilis. sed propter experientiam manifestam discursûs &irregularis motûs Cometarum per varia loca Coeli. At rursùs alia Instantia Foederis circà hoc subiectum, est Motus Aëris; qui intrà Tropicos (vbi Circuli Rotationis sunt maiores) videtur &ipse rotare ab Oriente in Occidentem. Et alia rursùs Instantia foret Fluxus &Refluxus Maris, si modò aquae ipsae deprehendantur ferri motu Rotationis (licèt tardo &euanido) ab Oriente in Occidentem; ita tamen, vt bis in die repercutiantur. taque si haec ita se habeant, manifestum est Motum istum Rotationis non terminari in Coelestibus, sed communicari Aeri &Aquae. Etiam ista proprietas Leuium, nimirùm vt ferantur G g 2 TEII. tur sursùm, vacillat nonnihil. Atque in hoc, sumi potest pro Instantiâ Foederis, Bulla aquae. Si enim aër fuerit subter aquam, ascendit rapidè versùs superficiem aquae, per Motum illum Plagae, (quam vocat Democritus) per quam aqua descendens percutit &attollit aërem sursùm; non autem per contentionem aut nixum aeris ipsius.